Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cum praeda onusti in castra redissent quattuor milia ferme volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra inruperant simul, metu poenae collem procul castris ceperunt.

postero die per tribunos militum inde deducti contione militum advocata a Graccho superveniunt.

ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus atque opera in ea pugna fuerat,

militaribus donis donasset, tune, quod ad volones attineret, omnes ait malle laudatos a se dignos indignosque, quam quemquam eo die castigatum esse. quod bonum faustum felixque rei publicae ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere.

ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur,

tum Gracchus “priusquam omnes iure libertatis aequassem;” inquit, “neminem nota strenui aut ignavi militis notasse volui;

nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum, qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt, referri ad me iubebo citatosque singulos iure iurando adigam,

nisi cui morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse. hanc? multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari potuisse.”

signum deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum rediere,

ut ab epulis per celebrem festumque diem actis, non ex acie reverti viderentur.

Beneventani omnes turba effusa cum obviam ad exissent, complecti milites, gratulari, vocare in hospitium.

199

adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea invitabant Gracchumque orabant, ut epulari permitteret militibus. et Gracchus ita permisit, si in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata omnia.

pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.

digna res visa, ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis, quam pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit dedicavitque.

dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet.

quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo exercitu, qui super Suessulam in castris erat, accito ire obviam hosti parat nec moram dimicandi facere.