Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum ac liberis obviam irent Hannibali. ab universis id non oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.

Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privato se tenuit: in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque.

Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die seriae rei gereret diemque et ipse adventu suo festum laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat,

tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit.

Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque, inclutos nobilitate ac divitiis.

eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps

133
factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit,

abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat.

huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit,