Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et Ti. Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere, quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret, iussit.
exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus, litterae a P. et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quamque prosperas in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia deesse.
quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse.
litteris recitatis nemo omnium erat, quin et vera scribi et postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis, quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix provinciarum exercitus alere; tributo suppeditari;
ceterum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas inminutum; qui superessent pauci, si multiplici gravarentur stipendio, alia perituros peste.
itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam.
prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei publicae,
ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.
haec praetor in contione edixit, quoque die vestimenta ac frumentum Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia opus essent navalibus sociis, esset locaturus.
ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant
ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico periculo essent.
utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines velut tenore uno pertinebat.
quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam parcius militibus datum,quam si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur.