Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.

captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus praefectus praeerat, viginti quinque parari alias decernunt.

his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae advexerant captivos legatos,

triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico bello;

si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent,

ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam, ut Philippum in regno contineret.

pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est, quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta.

simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei centum.

dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una ex iis, quae Romam missae erant, ex cursu refugit;

inde scitum legatos cum litteris captos. itaque ignarus rex, quae cum Hannibale legatis suis convenissent, quaeque legati eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit.

legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat, et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac rettulerunt mandata.

sed prius se aestas circumegit, quam movere

170
ac moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.

et circa Capuam transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem prodigia, ambo consules rem gerebant.

Compulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit; praesidiaque in iis Hannibalis Campanique permulti capti.