Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tum vocato ad contionem populo “ saepe” inquit “optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset,

eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam.

clausos omnis in curiam accipite, solos, inermis. quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat.

sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non voltis;

quippe aut rex,

128
quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est. itaque duae res simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et novum cooptetis.

citari singulos senatores iubebo deque eorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis, fiet. sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum novum cooptabitis, quam de noxio supplicium sumatur.”

inde consedit, et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.

ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum.

tum Pacuvius “Video, quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque inprobo bonum senatorem et iustum.”

primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur,

cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent.

hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum,

deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrerant.

ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxume tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.