Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si tot exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit; si tanta clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. liberi atque incolumes desiderate patriam;

immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis: sero nunc desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi Carthaginiensium facti.

pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma tradi iubentem.

quamquamquid ego ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum.

hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem haberet.

ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his sescentis hostes obstitere:

quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni fidelesque — nam fortes ne ipsi quidem dixerint — cives esse possunt?