Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt. quattuor ex his legiones et mille equites effecti.

item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos mittunt. arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque.

et formam novi dilectus inopia liberorum capitum ac

118
necessitas dedit: octo milia iuvenum validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne militare empta publice armaverunt.

hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos copia fieret.

namque Hannibal secundum tam ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios,

sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod numquam alias antea, satis miti sermone adloquitur:

non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. et patres virtuti Romanae cessisse, et se id adniti, ut suae in vicem simul felicitati et virtuti cedatur.

itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, servo centenos.