Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ferro atque audacia via fit quamvis per confertos hostis. cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias. itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos et rem publicam salvam vultis.”

haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostis: et cum in latus dextrum,

quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.

haec apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam agebantur.

Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei

112
quod reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus,

Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus “ ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto” inquit “victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite ut prius venisse quam venturum sciant, praecedam.” Hannibali nimis laeta res est visa maiorque,

quam ut statim capere animo posset. itaque voluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus esse.

tum Maharbal: “non nimirum eidem di dedere: vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.” mora eius diei satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.

Postero die ubi primum inluxit, ire ad spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt.

iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant vulnera, ab hoste oppressi sunt;

quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;

inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas ora superiecta humo interclusisse spiritum apparebat.