Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad Scipionem venerunt.

inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo omnium populorum, qui cis Hiberum incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt.

sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus datis populi, amplius fuere centum viginti.

igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad saltum est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque per Poenum hostem;

sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in novas res sunt ingenia,

Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab

83
saltu recessere ad maritimam oram, concitis popularibus in pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.

adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille hominibus occisis, captis magnaque parte armis exuta.

hic tamen cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios tutandos retraxit.

castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum.