Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis quaesitus, ab Hannibale recuperare parat,

Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri.

sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.

quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum superbo Samniti inposuit?

modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit, quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu, oppressit?

stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his

77
segnibus consiliis, quae timidi cauta vocant.”

haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi res esset, ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.

Fabius pariter in suos minus quam hostis intentus prius ab illis invictum animum praestat. quamquam probe scit non in castris modo suis sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit,

ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata Fabio.

cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum agrum,