Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intendebant bellum;

erant, qui non temere movendam rem tantam expectandosque ex Hispania legatos censerent.

haec sententia, quae i tutissima videbatur, vicit, legatique eo maturius missi P. Valerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.

dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi oppugnabatur.

civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a maria. oriundi a Zacyntho insula dicuntur, mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis;