Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

aegrius, quam dignum erat, tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis inpedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum

79
non posse.

non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum, nec interpretatio est facilis; nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens precationem peragit et dedicat templum.

haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno. inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti.

iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant. ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque,

egentes exulare pateretur, nunc monebant etiam, ne orientem morem pellendi reges inultum sineret.

satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi, quanta vi civitates expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in civitatibus fore;

adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae. Porsinna cum regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum Tuscis ratus Romam infesto exercitu venit.