Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent — id quoque enim traditur — , parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.

apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata.

eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M.’ Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;

quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum legissent.

creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium.

Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis,

89
quod propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de pace mittunt.

quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis sererent. actum tamen est de pace,

inpetrataque foret, si, quod inpensae factum in bellum erat, praestare Sabini — id enim postulatum erat — in animum induxissent. bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum tenuere.

consules Ser. Sulpicius M’. Tullius; nihil dignum memoria actum;

T. Aebutius deinde et C. Vetusius. his consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot annos dilatum.

A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitur magnis copiis peditum

equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo confligerent.

ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem Romanum excessit.

in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est.

et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis venientium hastis fuit,