Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

oppidum dirutum, ager veniit. consules magis ob iras graviter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium consules habuit.

eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. super belli Latini metum id quoque accesserat,

quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.

in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent — id quoque enim traditur — , parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.

apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere: ita lex iubebat de dictatore creando lata.

eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius quam M.’ Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;