Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ipsa, quos vellet, legeret. productis omnibus elegisse inpubes dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile erat, aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime opportuna iniuriae esset.

pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere: in summa sacra via posita virgo insidens equo.

huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci

85
abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae regis vendendi.

cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi.

proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi urbe ab longinqua obsidione;

ea deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significant titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate quidem populi Romani esset.

omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit.

primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut acie decernere auderent. proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos;

Cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt: ita in medio prope iam victores caesi Etrusci.