Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant. pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt.

quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere

81
virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore impetum sustinuit.

“Tiberine pater” inquit, “te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias.” ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga tantam virtutem civitas fuit:

statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit datum. privata quoque inter publicos honores studia eminebant;

nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.

Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis,

praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret;

brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet.