Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant, conparabantur;

nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti; aeris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta tria milia — id aes redactum ex captivis dicebatur — , argenti, quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta. omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum ex praeda est.

auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum

620
etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi donum dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.

aedem Quirini dedicavit. quam in ipsa dimicatione votam apud neminem veterem auctorem invenio hercule tam exiguo tempore perficere potuisset);

ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit, ut non templum tantum forumque iis ornaretur, sed sociis etiam coloniisque finitumis ad templorum locorumque publicorum ornatum dividerentur.