Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles. ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit.

huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt.

sunt, qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non amborum, sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam evenisse.

dum ea in Samnio, cuiuscumque ductu auspicioque, gererentur, Romanis in Etruria interim bellum ingens multis ex gentibus concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex Samnitibus erat.

Tusci fere omnes consciverant bellum; traxerat contagio proximos populos, et Gallica auxilia mercede sollicitabantur; omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebat.

qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, cum iam L. Volumnius consul cum

583
legione secunda ac tertia sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit.

duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum duodecim milia; castra haud procul ab hoste posita.

ceterum magis eo profectum est, quod mature ventum erat, ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis conprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit.

multa proelia locis et temporibus iniquis commissa, spesque in dies graviorem hostem faciebat, et iam prope erat, ut nec duci milites nec militibus dux satis fideret.

litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis annalibus invenio; piget tamen id certum ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentis, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum.

iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et Lucanorum seditiones a plebeis et egentibus ducibus ortas summa optumatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum vetere exercitu, conpresserat.

Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit. quem advenientem laeti omnes accepere. Appium ex conscientia sua credo animum habuisse,

inmerito iratum, si nihil scripserat, inliberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.

vix enim salute mutua reddita cum obviam egressus esset, “satin salvae” inquit “L. Volumni? ut sese in Samnio res habent?

quae te causa, ut provincia tua excederes, induxit?” Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse; quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruria, extemplo conversis signis abiturum.

“tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam

584
moratur; etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix sufficias, te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.”

bene Hercules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse, cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.

digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt; pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneret;

plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari, ne pravo cum collega certamine rem prodat; si qua clades incidisset, desertori magis quam deserto noxiae fore; eo rem adductam,

ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum, quae verba Appi, sed quae fortuna exercitus fuerit;