Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et in tempore visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos.

nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt,

errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites inplevit, maxime territos, ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur.

et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit. tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.

Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.

ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.

ibi duo consulares exercitus diversis

580
vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.

quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;