Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. quam rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim Turno necem machinatur, ut eundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis iniceret.

et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. per adversae factionis quosdam Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium

58
eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.

ea cum multa nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam, ait saluti sibi atque illis fuisse.

ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut Latinorum solus imperium teneat. adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit, quem maxime peteret.

inde illam absentis insectationem esse natam, quod morando spem destituerit. non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce, ubi ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque venturus sit. dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum convectum.

id vanum necne sit, extemplo sciri posse. rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant. suspectam fecit rem

et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod videbatur ob eam differri caedes potuisse. eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen nisi gladiis deprehensis cetera vana existimaturi.

ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; conprehensisque servis, qui caritate domini vim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur.

ibi tam atrox invidia orta est gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.