Ars Poetica
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- interdum tamen et vocem comoedia tollit
- iratusque Chremes tumido delitigat ore;
- et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,
- Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque
- proiicit ampullas et sesquipedalia verba,
- si curat cor spectantis tetigisse querella.
- non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto
- et quocumque volent animum auditoris agunto.
- ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent
- humani voltus. si vis me flere, dolendum est
- primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,
- Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
- aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
- voltum verba decent, iratum plena minarum,
- ludentem lasciva, severum seria dictu.
- format enim natura prius nos intus ad omnem