Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. valdius oblectat populum meliusque moratur
  2. quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
  3. Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
  4. Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
  5. Romani pueri longis rationibus assem
  6. discunt in partis centum diducere. 'dicat
  7. filius Albini: si de quincunce remota est
  8. uncia, quid superat? poteras dixisse.' 'triens.' 'eu,
  9. rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?'
  10. 'semis.' an, haec animos aerugo et cura peculi
  11. cum semel imbuerit, speremus carmina fingi
  12. posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
  13. aut prodesse volunt aut delectare poetae
  14. aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
  15. quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
  16. percipiant animi dociles teneantque fideles:
  17. omne supervacuum pleno de pectore manat.
  18. ficta voluptatis causa sint proxima veris:
  19. ne quodcumque volet poscat sibi fabula credi
  20. neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.