Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. nil intemptatum nostri liquere poetae
  2. nec minimum meruere decus vestigia Graeca
  3. ausi deserere et celebrare domestica facta
  4. vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
  5. nec virtute foret clarisve potentius armis
  6. quam lingua Latium, si non offenderet unum
  7. quemque poetarum limae labor et mora. vos, o
  8. Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
  9. multa dies et multa litura coercuit atque
  10. praesectum deciens non castigavit ad unguem.
  11. ingenium misera quia fortunatius arte
  12. credit et excludit sanos Helicone poetas
  13. Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
  14. non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
  15. nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
  16. si tribus Anticyris caput insanabile numquam