Ars Poetica

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. non secus ac notas auditorem rapit et quae
  2. desperat tractata nitescere posse relinquit
  3. atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
  4. primo ne medium, medio ne discrepet imum.
  5. tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,
  6. si plausoris eges aulaea manentis et usque
  7. sessuri, donec cantor 'vos plaudite' dicat.
  8. aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,