Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
  2. si quaedam nimis antique, si pleraque dure
  3. dicere credit eos, ignave multa fatetur,
  4. et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
  5. non equidem insector delendave [*]() carmina Livi [*]()
  6. esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
  7. Orbilium dictare; sed emendata videri
  8. pulchraque et exactis minimum distantia miror,