Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
  2. Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;
  3. p.414
  4. tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
  5. divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
  6. cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.[*]()
  7. dixit adhuc aliquid?nil sane.quid placet ergo?
  8. lana Tarentino violas imitata [*]() veneno.
  9. ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
  10. cum recte tractent alii, laudare maligne,
  11. ille per extentum [*]() funem mihi posse videtur
  12. ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
  13. irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
  14. ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
  15. Verum age et his, qui se lectori credere malunt
  16. quam spectatoris fastidia ferre superbi,
  17. curam redde brevem, si munus Apolline dignum
  18. vis complere libris et vatibus addere calcar,
  19. ut studio maiore petant Helicona virentem.
  20. Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
  21. (ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum