Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- contuderit vitis oleamque [*]() momorderit aestus,
- nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
- sed quia mente minus validus quam corpore toto
- nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
- fidis offendar medicis, irascar amicis,
- cur me [*]() funesto properent arcere [*]() veterno;
- quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
- Romae Tibur amem ventosus,[*]() Tibure Romam.
- Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
- ut placeat iuveni percontare utque cohorti,
- si dicet, recte, primum gaudere, subinde
- praeceptum auriculis hoc instillare memento:
- ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.