Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- gaude quod spectant [*]() oculi te mille loquentem;
- navus mane forum et vespertinus pete tectum,
- ne plus frumenti dotalibus emetat agris
- Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
- hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
- quidquid sub terra est, in apricum proferet [*]() aetas,
- defodiet condetque nitentia, cum bene notum
- porticus Agrippae, via te [*]() conspexerit Appi,
- ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
- Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
- quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?
- si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis
- hoc age deliciis. Virtutem verba putas [*]() et
- lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
- ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
- mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et [*]()
- tertia succedant et quae pars quadret [*]() acervum.
- scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
- et genus et formam regina Pecunia donat,
- ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,