Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- Fingit equum tenera docilem cervice magister
- ire viam qua [*]() monstret eques; venaticus, ex quo
- tempore cervinam pellem latravit in aula,
- militat in silvis catulus, nunc adhibe puro
- pectore verba puer, nunc te melioribus offer,
- quo semel est imbuta recens, servabit odorem
- testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis,
- nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
p.268
- Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
- Claudius Augusti privignus, scire laboro.
- Thracane [*]() vos Hebrusque nivali compede vinctus,
- an freta vicinas inter currentia turris,[*]()
- an pingues Asiae campi collesque morantur?
- Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
- quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
- bella quis et paces longum diffundit in aevum?
- quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
- Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
- fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
- ut meminit nostri? fidibusne Latinis