Epistulae
Horace
Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.
- partitur lintres exercitus, Actia pugna
- te duce per pueros hostili more [*]() refertur;
- adversarius est frater, lacus Hadria, donec
- alterutrum velox Victoria fronde coronet,
- consentire suis studiis qui crediderit te,
- fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
- Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
- quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
- percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
- nec retinent patulae commissa fideliter aures,
- et semel emissum volat irrevocabile verbum,
- non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
- intra marmoreum venerandi limen amici,
- ne dominus pueri [*]() pulchri caraeve puellae
- munere te parvo beet aut incommodus angat.
- qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
- incutiant aliena tibi peccata pudorem,
- fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
- quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
- ut penitus notum, si temptent crimina, serves
p.374