Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. pane egeo iam mellitis potiore placentis.
  2. Vivere Naturae si [*]() convenienter oportet,
  3. ponendaeque [*]() domo quaerenda est area primum,
  4. novistine locum potiorem rure beato?
  5. est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
  6. leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
  7. cum semel accepit Solem furibundus acutum?
  8. est ubi divellat [*]() somnos minus invida Cura?
  9. deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
  10. p.316
  11. purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
  12. quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
  13. nempe inter varias nutritur silva columnas,
  14. laudaturque domus longos quae prospicit agros.
  15. Naturam expelles [*]() furca, tamen usque recurret,
  16. et mala perrumpet furtim fastidia [*]() victrix.
  17. Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
  18. nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
  19. certius accipiet damnum propiusve [*]() medullis,
  20. quam qui non poterit vero distinguere falsum,
  21. quem res plus nimio delectavere secundae,