Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
  2. natura intendit, sub clara nuda lucerna
  3. quaecumque excepit turgentis verbera caudae
  4. clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
  5. dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
  6. ditior aut formae melioris meiat eodem.
  7. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
  8. Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
  9. turpis odoratum caput obscurante lacerna,
  10. non es quod simulas? metuens induceris atque
  11. altercante libidinibus tremis ossa pavore.
  12. quid refert, uri virgis ferroque necari
  13. auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
  14. quo te demisit peccati conscia erilis,
  15. contractum genibus tangas caput? estne marito
  16. matronae peccantis in ambo iusta potestas,
  17. in corruptorem vel iustior? illa tamen se
  18. non habitu mutatve loco peccatve superne,