Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
  2. nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos
  3. pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne
  4. divitiis homines an sint virtute beati,
  5. quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat nos
  6. et quae sit natura boni summumque quid eius.
  7. cervius haec inter vicinus garrit anilis
  8. ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli
  9. sollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olim
  10. rusticus urbanum murem mus paupere fertur