Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
 - hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fons
 - et paulum silvae super his foret. auctius atque
 - Di melius fecere. bene est. nil amplius oro,
 - Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.
 - si neque maiorem feci ratione mala rem
 - nec sum facturus vitio culpave minorem,
 - si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus ille
 - proximus accedat, qui nunc denormat agellum!’
 - ‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,
 - thesauro invento qui mercennarius agrum
 - illum ipsum mercatus aravit, dives amico
 - Hercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:
 - pingue pecus domino facias et cetera praeter
 - ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.
 - ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,
 - quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
 - nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster
 - Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
 - matutine pater, seu Iane libentius audis,