Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- libertusve senem delirum temperet, illis
- accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
- adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
- expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
- laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
- Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
- perduci poterit tam frugi tamque pudica,
- quam nequiere proci recto depellere cursu?’
- ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
- nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.
- sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno
- de sene gustarit tecum partita lucellum,
- ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
- me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis
- ex testamento sic est elata: cadaver
- unctum oleo largo nudis umeris tulit heres,
- scilicet elabi si posset mortua; credo,
- quod nimium institerat viventi. cautus adito
- neu desis operae neve immoderatus abundes.
- difficilem et morosum offendet garrulus: ultra