Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ‘quid tamen ista velit sibi fabula, si licet, ede.’
- ‘tempore quo iuvenis Parthis horrendus, ab alto
- demissum genus Aenea, tellure marique
- magnus erit, forti nubet procera Corano
- filia Nasicae, metuentis reddere soldum.
- tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque
- ut legat orabit; multum Nasica negatas
- accipiet tandem et tacitus leget invenietque
- nil sibi legatum praeter plorare suisque.
- illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa
- libertusve senem delirum temperet, illis
- accedas socius: laudes, lauderis ut absens.
- adiuvat hoc quoque, sed vincit longe prius ipsum
- expugnare caput. scribet mala carmina vecors:
- laudato. scortator erit: cave te roget; ultro
- Penelopam facilis potiori trade.’ ‘putasne
- perduci poterit tam frugi tamque pudica,
- quam nequiere proci recto depellere cursu?’
- ‘venit enim magnum donandi parca iuventus
- nec tantum Veneris quantum studiosa culinae.