Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. curvat aper lances carnem vitantis inertem;
  2. nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.
  3. vinea submittit capreas non semper edulis.
  4. fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
  5. piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
  6. ante meum nulli patuit quaesita palatum.
  7. sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
  8. nequaquam satis in re una consumere curam,
  9. ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
  10. quali perfundat piscis securus olivo.
  11. Massica si caelo suppones vina sereno,
  12. nocturna siquid crassi est tenuabitur aura
  13. et decedet odor nervis inimicus; at illa
  14. integrum perdunt lino vitiata saporem.
  15. Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
  16. vina, columbino limum bene colligit ovo,
  17. quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
  18. tostis marcentem squillis recreabis et Afra
  19. potorem coclea; nam lactuca innatat acri
  20. post vinum stomacho; perna magis et magis hillis