Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. aedificare casas, plostello adiungere muris,
  2. ludere par inpar, equitare in harundine longa
  3. siquem delectet barbatum, amentia verset.
  4. si puerilius his ratio esse evincet amare
  5. nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus
  6. quale prius, ludas opus, an meretricis amore
  7. sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim
  8. mutatus Polemon? ponas insignia morbi,
  9. fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille
  10. dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,
  11. postquam est inpransi correptus voce magistri?
  12. porrigis irato puero cum poma, recusat;
  13. ‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amator
  14. exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,
  15. quo rediturus erat non arcessitus, et haeret
  16. invisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,
  17. accedam? an potius mediter finire dolores?
  18. exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecce
  19. servus, non paulo sapientior ‘o ere, quae res
  20. nec modum habet neque consilium, ratione modoque