Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. in media iussit Libya, quia tardius irent
  2. propter onus segnes. uter est insanior horum?
  3. nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.
  4. siquis emat citharas, emptas conportet in unum,
  5. nec studio citharae nec Musae deditus ulli,
  6. si scalpra et formas non sutor, nautica vela
  7. aversus mercaturis: delirus et amens
  8. undique dicatur merito. qui discrepat istis,
  9. qui nummos aurumque recondit, nescius uti
  10. conpositis metuensque velut contingere sacrum?
  11. siquis ad ingentem frumenti semper acervum
  12. porrectus vigilet cum longo fuste neque illinc
  13. audeat esuriens dominus contingere granum
  14. ac potius foliis parcus vescatur amaris;
  15. si positis intus Chii veterisque Falerni
  16. mille cadis — nihil est: tercentum milibus, acre
  17. potet acetum; age si et stramentis incubet unde-
  18. octoginta annos natus, cui stragula vestis,
  19. blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
  20. nimirum insanus paucis videatur, eo quod