Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘Sic raro scribis, ut toto non quater anno
  2. membranam poscas, scriptorum quaeque retexens,
  3. iratus tibi, quod vini somnique benignus
  4. nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis
  5. saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo
  6. dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est.
  7. culpantur frustra calami inmeritusque laborat
  8. iratis natus paries Diis atque Poetis.
  9. atqui voltus erat multa et praeclara minantis,
  10. si vacuum tepido cepisset villula tecto.
  11. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro?
  12. Eupolin, Archilochum, comites educere tantos?
  13. invidiam placare paras virtute relicta?
  14. contemnere miser. vitanda est inproba Siren
  15. desidia, aut quidquid vita meliore parasti
  16. ponendum aequo animo.’ ‘Di te, Damasippe, Deaeque
  17. verum ob consilium donent tonsore. sed unde
  18. tam bene me nosti?’ ‘postquam omnis res mea Ianum
  19. ad medium fracta est, aliena negotia curo
  20. excussus propriis. olim nam quaerere amabam,