Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
- illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
- tardius adveniens vitiatum commodius quam
- integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
- heroas natum tellus me prima tulisset.
- das aliquid famae, quae carmine gratior aurem
- occupet humanam? grandes rhombi patinaeque
- grande ferunt una cum damno dedecus. adde
- iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum
- et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti
- as, laquei pretium. ‘iure’ inquit ‘Trausius istis
- iurgatur verbis: ego vectigalia magna
- divitiasque habeo tribus amplas regibus.’ ergo,
- quod superat non est melius quo insumere possis?
- cur eget indignus quisquam te divite? quare
- templa ruunt antiqua Deum? cur, inprobe, carae