Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ingenio offensi aut laeso doluere Metello
  2. famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
  3. primores populi arripuit populumque tributim,
  4. scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
  5. quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant
  6. virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli,
  7. nugari cum illo et discincti ludere, donec
  8. decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamvis
  9. infra Lucili censum ingeniumque, tamen me
  10. cum magnis vixisse invita fatebitur usque
  11. invidia et fragili quaerens inlidere dentem
  12. offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati,
  13. dissentis.’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
  14. sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti
  15. incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum:
  16. si mala condiderit in quem quis carmina, ius est
  17. iudiciumque.’ ‘esto, siquis mala; sed bona siquis
  18. iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
  19. opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
  20. ‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.’