Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘tene relinquam an rem.’ ‘me, sodes.’ ‘non faciam’ ille,
  2. et praecedere coepit; ego, ut contendere durum
  3. cum victore, sequor. ‘Maecenas quomodo tecum?’
  4. hinc repetit. ‘paucorum hominum et mentis bene sanae.’
  5. ‘nemo dexterius fortuna est usus. haberes
  6. magnum adiutorem, posset qui ferre secundas,
  7. hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni
  8. summosses omnis.’ ‘non isto vivimus illic,
  9. quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est
  10. nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam,
  11. ditior hic aut est quia doctior; est locus uni
  12. cuique suus.’ ‘magnum narras, vix credibile.’ ‘atqui
  13. sic habet.’ ‘accendis quare cupiam magis illi
  14. proximus esse.’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus,
  15. expugnabis: et est qui vinci possit eoque
  16. difficilis aditus primos habet.’ ‘haud mihi dero:
  17. muneribus servos corrumpam; non, hodie si
  18. exclusus fuero, desistam; tempora quaeram,
  19. occurram in triviis, deducam. nil sine magno
  20. vita labore dedit mortalibus.’ haec dum agit, ecce