Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
  2. mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum
  3. hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
  4. nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque
  5. aggere in aprico spatiari, quo modo tristes
  6. albis informem spectabant ossibus agrum,
  7. cum mihi non tantum furesque feraeque suetae
  8. hunc vexare locum curae sunt atque labori
  9. quantum carminibus quae versant atque venenis
  10. humanos animos: has nullo perdere possum
  11. nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum
  12. protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
  13. vidi egomet nigra succinctam vadere palla
  14. Canidiam pedibus nudis passoque capillo,
  15. cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque
  16. fecerat horrendas adspectu. scalpere terram
  17. unguibus et pullam divellere mordicus agnam
  18. coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde
  19. manis elicerent animas responsa daturas.
  20. lanea et effigies erat altera cerea: maior