Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
- convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
- quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
- Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
- ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
- non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
- summa fuit: duo si discordia vexet inertis
- aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
- cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
- muneribus missis. Bruto praetore tenente
- ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
- conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
- acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
- Persius exponit causam; ridetur ab omni
- conventu; laudat Brutum laudatque cohortem,
- solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris
- appellat comites, excepto Rege; canem illum,
- invisum agricolis sidus, venisse: ruebat
- flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
- tum Praenestinus salso multoque fluenti