Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
  2. obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
  3. ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
  4. causa fuit pater his; qui macro pauper agello
  5. noluit in Flavi ludum me mittere, magni
  6. quo pueri magnis e centurionibus orti
  7. laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
  8. ibant octonos referentes Idibus aeris,
  9. sed puerum est ausus Romam portare docendum
  10. artis quas doceat quivis eques atque senator
  11. semet prognatos. vestem servosque sequentis,
  12. in magno ut populo, siqui vidisset, avita
  13. ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
  14. ipse mihi custos incorruptissimus omnis
  15. circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
  16. qui primus virtutis honos, servavit ab omni
  17. non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
  18. nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
  19. si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
  20. mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc