Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quod mihi pareret legio Romana tribuno.
  2. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
  3. iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
  4. praesertim cautum dignos adsumere, prava
  5. ambitione procul. felicem dicere non hoc
  6. me possim, casu quod te sortitus amicum;
  7. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  8. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
  9. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  10. infans namque pudor prohibebat plura profari —