Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
  2. omnis mortalis curare et quaerere cogit.
  3. ‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
  4. deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’
  5. ‘at Novius collega gradu post me sedet uno;
  6. namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus
  7. et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
  8. concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
  9. cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’
  10. nunc ad me redeo libertino patre natum,
  11. quem rodunt omnes libertino patre natum,
  12. nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim,
  13. quod mihi pareret legio Romana tribuno.
  14. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
  15. iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
  16. praesertim cautum dignos adsumere, prava
  17. ambitione procul. felicem dicere non hoc
  18. me possim, casu quod te sortitus amicum;
  19. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  20. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.