Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ventre diem durare, domesticus otior. haec est
  2. vita solutorum misera ambitione gravique;
  3. his me consolor victurum suavius ac si
  4. quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
  1. Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
  2. hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
  3. omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
  4. Persius hic permagna negotia dives habebat
  5. Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,
  6. durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
  7. confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
  8. Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
  9. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
  10. convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
  11. quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
  12. Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
  13. ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
  14. non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
  15. summa fuit: duo si discordia vexet inertis