Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
 - incoluit finis, nemo generosior est te,
 - nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
 - olim qui magnis legionibus imperitarent,
 - ut plerique solent, naso suspendis adunco
 - ignotos, ut me libertino patre natum.
 - cum referre negas, quali sit quisque parente
 - natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
 - ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
 - multos saepe viros nullis maioribus ortos
 - et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
 - contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
 - Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
 - non umquam pretio pluris licuisse, notante
 - iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
 - saepe dat indignis et famae servit ineptus,
 - qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
 - nos facere a volgo longe longeque remotos?
 - namque esto: populus Laevino mallet honorem
 - quam Decio mandare novo censorque moveret